- PIETAS
- PIETASDea ab antiquis culta, cuius sacellum ab Attilio dicatum, in quo habitâsse dicitur ea, quae uberibus patrem in carcere aluit. Cicer. l. 1. de Nat. Deorum, Pietas, inquit, iustitia est adversus Deos et cultus erga Maiores aut sanguine coniunctos. Hanc ut Deos coeteros colebant Romani. Aedem ei consecravit, M. Acilius Glabrio Duumvir; in foro Olitorio, eô locô, quô quondam mulier habitaverat, quae Matrem suam inclusam carceri mammis suis claim aluerat, ob quod factum immunitas ipsi concessa fuit. Ita fere Festus, nisi quod pro Matre Patrem ponit, cum tamen reliqui Scriptores, qui huius historiae meminerunt, omnes Matrem carceri inclusam fuisse, non Patrem, scribant. Livius, l. 40. c. 34. Val. Max. l. 5. c. 4. Plin. l. 7. c. 36. Pietatis exempla infinita quidem totô Orbe exstitêre, sed Romae unum, cui comparari cuncta non possint. Humilis in plebe, et ideo ignobilis puerpera supplicti causâ, carcere inclusam Matrem, cum impetrâsset aditum a ianitore, semper excussa, ne quid inferret cibi, deprehensa est uberibus suis alens eam: quô miraculô Matri salus donata filiae pietate est, ambaeque perpetuis alimentis, et locus ille eidem consecratus est Deae, C. Quintio M. Attilio Coss. templô Pietatis exstructô in illius carcevis sede, ubi nunc Marcelli theatrum est. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 2. c. 18. Habitum eius sic describit Papinius, l. 3. Sylv. 3. v. 3.Huc vittata comam, niveôque insignis amictu,Qualis adhuc praesens, nullaque expulsa nocentumFraude, rudes populos, atque aurea regna colebas,Mitibus exsequiis ades. ———Idem eam solitariâ Caeli parte secretim residentem facit, quippe discordantium Deorum coetu offensam, v. 457. et 462. l. 11. Theb. quamquam alias caelo gratissimam ibidem eam constituat, l. 3. Sylv. 3. v. 1.Summa Deûm Pietas, cuius gratissima caelo,Rara profanatas inspectant Numina terras etc.Sed pro Misericordia ac Clementia vox non raro occurrit, uti pluribus docet Casp. Barthius, ad Claudian. IV. Consulatu Honorii, v. 113. Vide quoque supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.